- EPISTOLAE Formales
- EPISTOLAE FormalesGraecis Ε᾿χγύκλιοι dictae occurrunt apud Suet. Domit. c. 13. Cum procur atorum suorum nomine formalem dictaret epistolam sic capit: Dominus et Deus noster sic fieri iubet. Daban turque ad Procuratores, quibus instar formae erant, quas sequerentur. Ad quod exemplum Ecclesiastico ritu olim Epistolae formarae, quarum genera duo. Nam aut de Ecclesiastico ritu praeceptove aliquo mittebantur, ab Ep. per Ecclesias, eaeque Epistolae sollennes Cassiano c. 11. Coll. 10. aut commendabatur ab Ep. eiusmodi Epistolâ Clericus aliquis, de sua Ecclesia in aliam prosiciscens, ut videre est apud Sidon. l. 6. Ep. 8. Neque fas Clerico sine eiusmodi literis proficisci, Capitular. Car. Mag. Qui ritus hodieque in Ecclesia Orientis in usu, dicunturque ὐπολυτικὰ etc. Praeter has Epistolae erant, quibus Princeps rescribebat aur Magistratui, ut Praesidi, aut privato consulenti de iure, uti patet ex Epistolis Traiani ad Plin. l. 10. Vide Theod. Marcilium ad Tit. Suet. c. 6. ut et hic passim, ubi de Ciolomatis, Formatis, Inthronisticis, item in voce Appares.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.